Tota breviter scabrido-pilosa. Radix multiceps. Caules 12—20 cm alti, adscendentes vel erecti, interne microphyllini, demum defoliati, striati. Folia alterna, brevissime petiolata, intima circa 3 mm diametentia, firma, subtus purpurascentia, superiora sensim accrescentia, ad 1.5 cm longa, 12 mm lata, orbiculari-ovata, basi et apice obtusa, apiculata, firma; floralia sterilibus similia et vix majora. Umbellae radii 3—5. Cyathium pedunculo ad 2 mm longo suffultum, extus brevissime, intus longe pilosum ; lobi apice laciniati; glandulae 4, extus subtruncatae, supra concavae; bracteae florum ♂ longe pilosae. Styli fere ad medium bilobi, cruribus apice capitatis. Capsula circa 3 mm longa, 5 mm lata, breviter pilosa. Semina circa 3 mm longa, dorso carinata, ecarunculata, grisea, rubro-maculata. Comarapa, auf den höchsten Bergwiesen, 2600—2800 m alt., n. 1916.

Additional Metadata
Journal Blumea: Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants
Rights

Released under the CC-BY 4.0 ("Attribution") License

Citation
Herzog, Th. (1945). Plantae a Th. Herzogio in itinere eius boliviensi altero annis 1910 er 1911 collectae. Pars VII. (Ed. die XXXI m. decembri 1945). Blumea: Biodiversity, Evolution and Biogeography of Plants, 5(3), 641–685.